Cum Almam nostram Urbem in sua dignitate, et splendore conseruari cupiamus, potissime ad ea curam vigilem adhibere debemus, ut non solum Basilicae ac Ecclesiae eiusdem Urbis, et pia ac religiosa loca, in quibus plurimae Sanctorum reliquiae resident, in eorum miris aedificiis manuteneantur, et praeseruentur, verum etiam antiqua, et prisca aedificia, et illorum reliquias ad posteros maneant, cum eadem aedificia ornamentum, et decorem maximum asserant dictae Urbi, et monimenta veterum virtutum, et incitamenta ad illarum laudes assequendas, existant: et quod etiam magis considerandum est, ex ipsis aedificiis, ac aedificiorum reliquiis rectius intueri licet rerum humanarum fragilitatem; et quod nullo modo in illis sit confidendum, cum eadem aedificia, quae maiores nostri cum eorum ingenti potentia, et sumptibus maximis, cum immortalitate certatura arbitrarentur, vetustate, et aliis sinistris casibus diminuta, et collapsa etiam esse cernantur.
Ex praemissis igitur et aliis rationabilibus causis animum nostrum mouentibus, dilectorum filiorum Conseruatorum Camerae, et capitum Regionum, ac Ciuium dictae Urbis supplicationibus inclinati, foelicis recordationis quorundam Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum, qui aedificia ipsa dirui, vel destrui prohibuerunt expresse vestigiis inhaerentes, ac statutum antiquum in eadem Urbe vigens, quo etiam id fieri sub certis pecuniariis poenis prohibetur, ratum, et gratum habentes, ac auctoritate Apostolica, et ex certa scientia, tenore praesentium, confirmantes, et approbantes, sub excommunicationis, ac pecuniariis in ipso statuto expressis poenis, quas contrafacientes eo ipso incurrant, omnibus et singulis tam Ecclesiasticis, quam secularibus cuiuscunque praeminentiae, dignitatis, status, ordinis, vel conditionis existant, etiam si Pontificali, aut alia quauis Ecclesiastica, vel mundana dignitate praefulgeant, auctoritate, et scientia praedictis, districtius inhibemus, ne quis eorum directe vel indirecte, publice vel occulte, aliquod aedificium publicum antiquum, seu aedificii antiqui reliquias supra terram in dicta Urbe vel eius districtu existens, seu existentes, etiam si in eorum praediis rusticis vel urbanis fuerint, demoliri, destruere, seu comminuere, aut rumpere, seu in calcem conuertere, quoquomodo praesumant.
Quod si quis fuerit, qui contra prohibitionem huiusmodi venire praesumpserit, dilectis filiis modernis, et pro tempore existentibus, Conseruatoribus Camerae dictae Urbis, qui pro praemissis per eorum officiales diligenter inquiri faciant, artifices, seu laboratores in opere demolitionis, seu deuastationis, huiusmodi inuentos, carcerari, eorumque animalia, instrumenta, et res alias capi, et arrestari, confiscari faciendi, eosque, necnon illos quorum nomine id egerint, ad mulctae solutionem compellendi plenam et liberam, auctoritate et scientia praedictis, earundem tenore praesentium, concedimus facultatem.
Volumus autem quod nullus praeter Romanum Pontificem, alicui in praemissis licentiam dare valeat. Huiusmodi vero licentia, nisi per Bullas, vel Breuia Apostolica concessa fuerit, nullius existat roboris vel momenti. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscunque.
Caeterum ut praedicta omnia ad communem singulorum notitiam deducantur, ne de eis ignorantia praetendi, seu etiam allegari possit, praesentes literas per Urbem publice praeconizari, et valuis Capitolii dictae Urbis mandauimus, fecimusque affigi, decernentes auctoritate praefata, ut huiusmodi literae publicatae, et ut praefertur affixae, omnes quos concernunt perinde arctent, ac si eis forent personaliter et praesentialiter intimatae. Cum non sit verisimile quo ad eos remanere incognitum, quod tam patenter omnibus extitit intimatum.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, approbationis, inhibitionis, concessionis, voluntatis, et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum Anno incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo sexagesimo secundo, quarto Kal. Maii, Pontificatus nostri Anno Quarto.
Romae Apud Antonium Bladum Impressorem Cameralem.